| E quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus, | 32.40.1 |
| divolsarum pinguia cum aizoo herba tunsa admixto un- | |
| guento et semine lili, si ante accessiones perunguantur | |
| aegri praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant, | |
| quartanis liberare dicuntur. hanc testudinem XV luna capi | 5 |
| oportere, ut plus pinguium reperiatur, verum aegrum XVI | |
| luna perungui. ex eodem genere testudinum sanguis in- | |
| stillatus cerebro capitis dolores sedat, item strumas. sunt | 41.1 |
| qui testudinum sanguinem cultro aereo supinarum capiti- | |
| bus praecisis excipi novo fictili iubeant, ignem sacrum | |
| cuiuscumque generis sanguine inlini, item capitis ulcera | |
| manantia, verrucas. iidem promittunt testudinum om- | 5 |
| nium fimo panos discuti; et, quod incredibile dictu sit, | |
| aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis pedem dex- | |
| trum vehentia. |