| Alopecias replet hippocampi cinis nitro et adi- | 32.67.1 |
| pe suillo mixtus aut sincerus ex aceto, praeparat autem | |
| saepiarum crustae farina medicamentis cutem; replet et | |
| muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus | |
| suis cremati, fel scorpionis marini, ranarum quoque III, | 5 |
| si vivae in olla concrementur, cinis cum melle, melius | |
| cum pice liquida. capillum denigrant sanguisugae, quae | |
| in vino nigro diebus XXXX computuere. alii in aceti | 68.1 |
| sextariis II sanguisugarum sextarium in vase plumbeo | |
| putrescere iubent totidem diebus, mox inlini in sole. | |
| Sornatius tantam vim hanc tradit, ut, nisi oleum ore | |
| contineant qui tinguent, dentes quoque <suco> earum de- | 5 |
| nigrari dicat.—Capitis ulceribus muricum vel purpura- | |
| rum testae cinis cum melle utiliter inlinitur, conchyliorum | |
| vel, si non uratur, farina ex aqua, doloribus castoreum | |
| cum peucedano et rosaceo. |