| Lichenas et lepras tollit adips vituli marini, me- | 32.83.1 |
| narum cinis cum mellis obolis ternis, i<o>cur pastinacae in | |
| oleo coctum, hippocampi aut delphini cinis ex aqua in- | |
| litus. exulcerationem sequi debet curatio, quae perducit | |
| ad cicatricem. quidam delphini in fictili torrent, donec | 5 |
| pinguitudo similis oleo fluat; hac perungunt. muricum | 84.1 |
| vel conchyliorum testae cinis maculas in facie mulierum | |
| purgat cum melle inlitus cutemque erugat et extendit | |
| septenis diebus inlitus ita, ut octavo candido ovorum | |
| foveantur. muricum generis sunt quae vocant Graeci | 5 |
| coluthia, alii coryphia, turbinata aeque, sed minora, multo | |
| efficaciora, etiam oris halitum custodientia. ichthyocolla | |
| erugat cutem extenditque in aqua decocta horis IIII, dein | |
| contusa et subacta ad liquorem usque mellis. ita prae- | 85.1 |
| parata in vase novo conditur et in usu IIII drachmis eius | |
| binae sulpuris et anchusae totidem, VIII spumae argen- | |
| teae adduntur aspersaque aqua teruntur una. sic inlita | |
| facies post IIII horas abluitur. medetur et lentigini cete- | 5 |
| risque vitiis ex ossibus saepiarum cinis. idem et carnes | |
| excrescentes tollit et umida ulcera. psoras tollit rana | |
| decocta in heminis V aquae marinae; excoqui debet, donec | |
| sit lentitudo mellis.—Fit in mari alcyoneum appellatum, | 86.1 |
| e nidis, ut aliqui existumant, alcyonum et ceycum, ut alii, | |
| sordibus spumarum crassescentibus, alii e limo vel qua- | |
| dam maris lanugine. quattuor eius genera: cinereum, | |
| spissum, odoris asperi, alterum molle, lenius odore et | 5 |
| fere algae, tertium candidioris vermiculi, quartum pumi- | |
| cosius, spongeae putri simile. paene purpureum quod | 87.1 |
| optimum; hoc et Milesium vocatur. quo candidius autem, | |
| hoc minus probabile est. vis eorum ut exulcerent, pur- | |
| gent. usus tostis et sine oleo. mire lepras, lichenas, | |
| lentigines tollunt cum lupino et sulpuris II obolis. al- | 5 |
| cyoneo utuntur et ad oculorum cicatrices.—Andreas | |
| ad lepras cancri cinere cum oleo usus est, Attalus | |
| thynni adipe recenti. |