Alvum emollit silurus e iure et torpedo in cibo 32.94.1
et olus marinum simile sativo—stomacho inimicum al-
vum facillime purgat, sed propter acrimoniam cum pingui
carne coquitur—et omnium piscium ius. idem et uri-
nas ciet, e vino maxime. optimum e scorpionibus et 5
iulide et saxatilibus nec virus resipientibus nec pinguibus.
coci debent cum aneto, apio, coriandro, porro, additis
oleo, sale. purgant et cybia vetera privatimque cruditates; 95.1
pituitas, bilem trahunt.
  Purgant et myaces, quorum natura tota in hoc loco
dicetur. acervantur muricum modo vivuntque in algosis,
gratissimi autumno et ubi multa dulcis aqua miscetur 5
mari, ob id in Aegypto laudatissimi. procedente hieme
amaritudinem trahunt coloremque rubrum. horum ius 96.1
traditur alvum et vesicas exinanire, interanea destringere,
omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque
minuere. itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum
purgationibus, morbo regio, articulario, inflationibus, item 5
obesis, fellis pituitae <quo>que, pulmonis, iocineris, lienis
vitiis, rheumatismis. fauces tantum vexant vocemque ob-
tundunt. ulcera, quae serpant aut sint purganda, sanant, 97.1
item carcinomata cremati ut murices; et morsus canum
hominumque cum melle, lepras, lentigines. cinis eorum
lotus emendat caligines, scabritias, albugines, gingivarum
et dentium vitia, eruptiones pituitae; et contra dorycnium 5
aut opocarpathum antidoti vicem optinent. degenerant in 98.1
duas species: mitulos, qui salem virusque resipiunt, myiscas
quae rotunditate differunt, minores aliquanto atque hirtae,
tenuioribus testis, carne dulciores. mituli quoque ut mu-
rices cinere causticam vim habent et ad lepras, lentigines, 5
maculas. lavantur quoque plumbi modo ad genarum crassi-
tudines et oculorum albugines caliginesque atque in aliis
partibus sordida ulcera capitisque pusulas. carnes eorum
ad canis morsus inponuntur.