| Lieni medetur solea piscis inpositus, item tor- | 32.102.1 |
| pedo, item rhombus; vivus dein remittitur in mare. scor- | |
| pio marinus necatus in vino vesicae vitia et calculos sanat, | |
| lapis, qui invenitur in scorpionis marini cauda, pondere | |
| oboli potus, enhydridis iecur, blendiorum cinis cum ruta. | 5 |
| inveniuntur et in bacchi piscis capite ceu lapilli; hi poti | |
| ex aqua calculosis praeclare medentur. aiunt et urticam | |
| marinam in vino potam prodesse, item pulmonem mari- | |
| num decoctum in aqua. ova saepiae urinam movent re- | 103.1 |
| niumque pituitas extrahunt. rupta, convolsa cancri fluvia- | |
| tiles triti in asinino maxime lacte sanant, echini vero | |
| cum spinis suis contusi et e vino poti calculos—modus | |
| singulis hemina; bibitur, donec prosit—et alias in cibis | 5 |
| ad hoc proficiunt. purgatur vesica et pectinum cibo. ex | |
| <i>is mares alii δόνακας vocant, alii αὐλούς, feminas ὄνυχας. | |
| urinam mares movent. dulciores feminae sunt et uni- | |
| colores. [Saepiae quoque ova urinam movent et renes | |
| purgant]. | 10 |