| Febrium circuitus tollit iocur delphini | 32.113.1 |
| gustatum ante accessiones. hippocampi necantur in rosa- | |
| ceo, ut perunguantur aegri frigidis febribus, et ipsi ad- | |
| alligantur aegris. item ex asello pisce lapilli, qui plena | |
| luna inveniuntur in capite, alligantur in linteolo. phagri | 5 |
| fluviatilis longissimus dens capillo adalligatus ita, ut V | |
| diebus eum, qui adalligaverit, non cernat aeger, ranae in | |
| trivio decoctae oleo abiectis carnibus perunctos liberant | |
| quartanis. sunt qui strangulatas in oleo ipsas clam ad- | 114.1 |
| alligent oleoque eo perunguant. cor earum adalligatum | |
| frigora febrium minuit et oleum, in quo intestina de- | |
| cocta sint. maxime autem quartanis liberant ablatis un- | |
| guibus ranae a<e>que adalligatae et rubeta, si iocur eius | 5 |
| vel cor adalligetur in panno leucophaeo. cancri fluviatiles | |
| triti in oleo et aqua perunctis ante accessiones in febri- | |
| bus prosunt; aliqui et piper addunt. alii decoctos ad | 115.1 |
| quartas in vino e balineo egressis bibere suadent in quar- | |
| tanis, aliqui vero sinistrum oculum devorare. Magi oculis | |
| eorum ante solis ortum adalligatis aegro ita, ut caecos | |
| dimittant in aquam, tertianas abigi promittunt. eosdem | 116.1 |
| oculos cum carnibus lusciniae in pelle cervina inligatos | |
| praestare vigiliam somno fugato tradunt. in lethargum | |
| vergentibus coagulo ballaenae aut vituli marini ad ol- | |
| factum utuntur. alii sanguinem testudinis lethargicis in- | 5 |
| linunt. tertianis mederi dicitur et spondylus percae ad- | |
| alligatus, quartanis cocleae fluviatiles in cibo recentes; | |
| quidam ob id adservant sale, ut dent tritas in potu. |