| Sanguinem fieri piscium cibo putant, sisti po- | 32.121.1 |
| lypo tuso inlito, de quo et haec traduntur: muriam ipsum | |
| ex sese emittere et ideo non debere addi in coquendo, | |
| secari harundine, ferro enim infici vitiumque trahere | |
| natura dissidente. ad sanguinem sistendum et ranarum | 5 |
| inlinunt cinerem vel sanguinem arefactum. quidam ex | 122.1 |
| ea rana, quam Graeci calamiten vocant, quoniam inter | |
| harundines fruticesque vivat, minima omnium et viridis- | |
| sima, sanguinem cineremve fieri iubent, aliqui et nascen- | |
| tium ranarum in aqua, quibus adhuc cauda est, in calice | 5 |
| novo combustarum cinerem, si per nares fluat, infercien- | |
| dum. diversus hirudinum, quas sanguisugas vocant, ad | 123.1 |
| extrahendum sanguinem usus est. quippe eadem ratio | |
| earum, quae cucurbitarum medicinalium, ad corpora le- | |
| vanda sanguine, spiramenta laxanda iudicatur, sed vitium, | |
| quod admissae semel desiderium faciunt circa eadem tem- | 5 |
| pora anni semper eiusdem medicinae. multi podagris | |
| quoque admittendas censuere. decidunt satiatae et pon- | |
| dere ipso sanguinis detractae aut sale adspersae; aliquando | |
| tamen relinquunt adfixa capita, quae causa volnera insana- | |
| bilia facit et multos interemit, sicut Messalinum e consu- | 10 |
| laribus patriciis, cum ad genu admisisset, in ve<ne>ni virus | |
| remedio verso. maxime rufae ita formidantur; ergo su- | 124.1 |
| gere orsas forficibus praecidunt, ac velut siphonibus | |
| defluit sanguis, paulatimque morientium capita se con- | |
| trahunt, nec relinquuntur. natura earum adversatur cimi- | |
| cibus, suffitu necat eos.—Fibrinarum pellium cum | 5 |
| pice liquida combustarum cinis narium profluvia sistit | |
| suco porri mollitus. |