| Psilotrum est thynni sanguis, fel, iocur, sive | 32.135.1 |
| recentia sive servata, iocur etiam tritum mixtoque cedr<i>o | |
| plumbea pyxide adservatum. ita pueros mangonicavit Salpe | |
| obstetrix. eadem vis pulmoni<s> marini, leporis marini san- | |
| guine et felle vel si in oleo lepus hic necetur. * * * cancri, | 5 |
| scolopendrae marinae cinis cum oleo, urtica marina trita | |
| ex aceto scillit<e>, torpedinis cerebrum cum alumine inlitum | |
| XVI luna. ranae parvae, quam in oculorum curatione | 136.1 |
| descripsimus, sanies efficacissimum psilotrum est, si re- | |
| cens inlinatur, et ipsa arefacta ac tusa, mox decocta III | |
| heminis ad tertias vel in oleo decocta aereis vasis. eadem | |
| mensura alii ex XV ranis conficiunt psilotrum, sicut in | 5 |
| oculis diximus. sanguisugae quoque tostae in vase fictili | |
| et ex aceto inlitae eundem contra pilos habent effectum. | |
| [Hic suffitus urentium eas necat cimices]. inu<n>ct<o> casto- | |
| reo quoque cum melle pro psilotro usi pluribus diebus | |
| reperiuntur. in omni autem psilotro evellendi prius | 10 |
| sunt pili. |