| Primos inventores auri, sicut metallorum fere | 33.58.1 |
| omnium, septimo volumine diximus. praecipuam gratiam | |
| huic materiae fuisse arbitror non colore, qui clarior in | |
| argento est magisque diei similis, ideo militaribus signis | |
| familiarior, quoniam longius fulget, manifesto errore eorum, | 5 |
| qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum | |
| in gemma aliisque rebus non sit praecipuus. nec pon- | 59.1 |
| dere aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis, | |
| cum cedat per utrumque plumbo, sed quia rerum uni | |
| nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque. quin | |
| immo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem, aurique | 5 |
| experimentum ignis est, ut simili colore rubeat ignescatque | |
| et ipsum; obrussam vocant. primum autem bonitatis argu- | 60.1 |
| mentum quam difficillime accendi. praeterea mirum, pru- | |
| nae violentissimi ligni indomitum palea citissime ardescere | |
| atque, ut purgetur, cum plumbo coqui. altera causa pretii | |
| maior, quod minimum usus deterit, cum argento, aere, | 5 |
| plumbo lineae praeducantur manusque sordescant decidua | |
| materia. nec aliud laxius dilatatur aut numerosius divi- | 61.1 |
| ditur, utpote cuius unciae in septingenas quinquagenas | |
| pluresque bratteas quaternum utroque digitorum spar- | |
| gantur. crassissimae ex iis Praenestinae vocantur, etiam- | |
| num retinente nomen Fortunae inaurato fidelissime ibi | 5 |
| simulacro. proxima brattea quaestoria appellatur. Hispa- | 62.1 |
| nia striges vocat auri parvolas massas. super omnia solum | |
| in massa aut ramento capitur. cum cetera in metallis | |
| reperta igni perficiantur, hoc statim aurum est consum- | |
| matamque materiam suam protinus habet, cum ita in- | 5 |
| venitur. haec enim inventio eius naturalis est; alia, quam | |
| dicemus, coacta. super cetera non robigo ulla, non | |
| aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem | |
| minuatve pondus. iam contra salis et aceti sucos, domi- | |
| tores rerum, constantia superat omnia, superque netur | 10 |
| ac texitur lanae modo vel sine lana. tunica aurea trium- | 63.1 |
| phasse Tarquinium Priscum Verrius docet; nos vidimus | |
| Agrippinam Claudi principis, edente eo navalis proelii | |
| spectaculum, adsidentem et indutam paludamento aureo | |
| textili sine alia materia. Attalicis vero iam pridem in- | 5 |
| texitur, invento regum Asiae. |