| Vis eius adstringere ac refrigerare, principalis | 33.102.1 |
| autem circa oculos, namque ideo etiam plerique platy- | |
| ophthalmon id appellavere, quoniam in calliblepharis mu- | |
| lierum dilatet oculos, et fluctiones inhibet oculorum ex- | |
| ulcerationesque farina eius ac turis cummi admixto. sistit | 5 |
| et sanguinem e cerebro profluentem, efficacissime et contra | |
| recentia volnera et contra veteres canum morsus inspersa | |
| farina et contra ambusta igni cum adipe ac spuma ar- | |
| genti cerussaque et cera. uritur autem offis bubuli fimi | 103.1 |
| circumlitum in clibanis, dein restinguitur mulierum lacte | |
| teriturque in mortariis admixta aqua pluvia; ac subinde | |
| turbidum transfunditur in aereum vas emundatum nitro. | |
| faex eius intellegitur plumbosissima, quae subsedit in | 5 |
| mortario abi<c>iturque. dein vas, in quod turbida transfusa | |
| sint, opertum linteo per noctem relinquitur et postero die | |
| quidquid innatet effunditur spongeave tollitur. quod ibi | 104.1 |
| subsedit, flos intellegitur ac linteo interposito in sole | |
| siccatur, non ut perarescat, iterumque in mortario teritur | |
| et in pastillos dividitur. ante omnia autem urendi modus | |
| necessarius est, ne plumbum fiat. quidam non fimo utun- | 5 |
| tur coquentes, sed adipe. alii tritum in aqua triplici | |
| linteo saccant faecemque abiciunt idque, quod defluxit, | |
| transfundunt, quidquid subsidat colligentes. emplastris | |
| quoque et collyriis miscent. |