| In Ligustico mari est Corsica, quam Graeci | 3.80.1 |
| Cyrnon appellavere, sed Tusco propior, a septentrione in | |
| meridiem proiecta, longa passuum CL, lata maiore ex parte | |
| L, circuitu CCCXXV. abest a Vadis Volaterranis LXII, | |
| civitates habet XXXII et colonias Marianam, a C. Mario | 5 |
| deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. citra est Oglasa, | |
| intra vero, et LX p. a Corsica, Plana<s>ia a specie dicta, | |
| aequalis freto ideoque navigiis fallax. amplior Vrgo et | 81.1 |
| Capraria, quam Graeci Aegilion dixere, item Igilium et | |
| Dianium, quam Artemisiam, ambae contra Cosanum litus, | |
| et Barpana, Menaria, Columbaria, Venaria, Ilva cum ferri | |
| metallis, circuitus C, a Populonio X, a Graecis Aethalia | 5 |
| dicta. ab ea Planasia XXVIII. ab iis ultra Tiberina ostia | |
| in Antiano <A>stura, mox Palmaria, Sinonia, adversum For- | |
| mias Pontiae. in Puteolano autem sinu Pandateria, Prochyta, | 82.1 |
| non ab Aeneae nutrice, sed quia profusa ab Aenaria erat, | |
| Aenaria a statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta, | |
| Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existima- | |
| vere, sed a figlinis doliorum. inter Pausilypum et <N>ea- | 5 |
| polim Megaris, mox a Surrento VIII distantes Tiberi prin- | |
| cipis arce nobiles Capreae circuitu X<I> M, Leucothea | 83.1 |
| extraque conspectum pelagus Africum attingens Sardinia, | |
| minus VIII p. a Corsicae extremis, etiamnum angustias eas | |
| artantibus insulis parvis, quae Cuniculariae appellantur, | |
| itemque Phintonis et Fossae, a quibus fretum ipsum Taphros | 5 |
| nominatur. |