In Ligustico mari est Corsica, quam Graeci
|
3.80.1
|
Cyrnon appellavere, sed Tusco propior, a septentrione in
|
|
meridiem proiecta, longa passuum CL, lata maiore ex parte
|
|
L, circuitu CCCXXV. abest a Vadis Volaterranis LXII,
|
|
civitates habet XXXII et colonias Marianam, a C. Mario
|
5
|
deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. citra est Oglasa,
|
|
intra vero, et LX p. a Corsica, Plana<s>ia a specie dicta,
|
|
aequalis freto ideoque navigiis fallax. amplior Vrgo et
|
81.1
|
Capraria, quam Graeci Aegilion dixere, item Igilium et
|
|
Dianium, quam Artemisiam, ambae contra Cosanum litus,
|
|
et Barpana, Menaria, Columbaria, Venaria, Ilva cum ferri
|
|
metallis, circuitus C, a Populonio X, a Graecis Aethalia
|
5
|
dicta. ab ea Planasia XXVIII. ab iis ultra Tiberina ostia
|
|
in Antiano <A>stura, mox Palmaria, Sinonia, adversum For-
|
|
mias Pontiae. in Puteolano autem sinu Pandateria, Prochyta,
|
82.1
|
non ab Aeneae nutrice, sed quia profusa ab Aenaria erat,
|
|
Aenaria a statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta,
|
|
Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existima-
|
|
vere, sed a figlinis doliorum. inter Pausilypum et <N>ea-
|
5
|
polim Megaris, mox a Surrento VIII distantes Tiberi prin-
|
|
cipis arce nobiles Capreae circuitu X<I> M, Leucothea
|
83.1
|
extraque conspectum pelagus Africum attingens Sardinia,
|
|
minus VIII p. a Corsicae extremis, etiamnum angustias eas
|
|
artantibus insulis parvis, quae Cuniculariae appellantur,
|
|
itemque Phintonis et Fossae, a quibus fretum ipsum Taphros
|
5
|
nominatur.
|
|