| Non erat apud antiquos numerus ultra cen- | 33.133.1 |
| tum milia; itaque et hodie multiplicantur haec, ut decies | |
| centena aut saepius dicantur. faenus hoc fecit nummus- | |
| que percussus, et sic quoque aes alienum etiam nu<nc> | |
| appellatur. postea Divites cognominati, dummodo notum | 5 |
| sit eum, qui primus hoc cognomen acceperit, decoxisse | |
| creditoribus suis. ex eadem gente M. Crassus negabat | 134.1 |
| locupletem esse nisi qui reditu annuo legionem tueri | |
| posset. in agris HS <³⁰MM>³⁰ possedit Quiritium post Sullam | |
| divitissimus, nec fuit satis nisi totum Parthorum usur- | |
| passet aurum; atque ut memoriam quidem opum occupa- | 5 |
| verit—iuvat enim insectari inexplebilem istam habendi | |
| cupidinem—: multos postea cognovimus servitute libera- | |
| tos opulentiores, pariterque tres Claudii principatu paulo | |
| ante Callistum, Pallantem, Narcissum. atque ut hi omit- | 135.1 |
| tantur, tamquam adhuc rerum potiantur, C. Asinio Gallo | |
| C. Marcio Censorino cos. a. d. VI Kal. Febr. C. Caecilius | |
| C. l. Isidorus testamento suo edixit, quamvis multa bello | |
| civili perdidisset, tamen relinquere servorum IIII CXVI, | 5 |
| iuga boum III DC, reliqui pecoris CCLVII, in numerato | |
| HS <³⁰DC>³⁰, funerari se iussit HS <³⁰X>³⁰. congerant excedentes | 136.1 |
| numerum opes, quota tamen portio erunt Ptolemaei, quem | |
| Varro tradit Pompeio res gerente circa Iudaeam octona | |
| milia equitum sua pecunia toleravisse, mille convivas toti- | |
| dem aureis potoriis, mutantem ea vasa cum ferculis, sagi- | 5 |
| nasse! quota vero ille ipse—neque enim de regibus | |
| loquor—portio fuerit Pythis Bithyni, qui platanum | 137.1 |
| auream vitemque nobiles illas Dario regi donavit, Xerxis | |
| copias, hoc est <³⁰VII>³⁰ LXXXVIII hominum, excepit epulo, | |
| stipendium quinque mensum frumentumque pollicitus, ut | |
| e quinque liberis in dilectu senectuti suae unus saltem | 5 |
| concederetur! hunc quoque ipsum aliquis comparet Croeso | |
| regi! quae, malum, amentia est id in vita cupere, quod | |
| aut et servis contigerit aut ne in regibus quidem in- | |
| venerit finem! |