| Mirum auro caelando neminem inclaruisse, ar- | 33.154.1 |
| gento multos. maxime tamen laudatus est Mentor, de | |
| quo supra diximus. quattuor paria ab eo omnino facta | |
| sunt, ac iam nullum extare dicitur Ephesiae Dianae templi | |
| aut Capitolini incendiis. Varro s<e> et aereum signum eius | 155.1 |
| habuisse scribit. proximi ab eo in admiratione Acragas | |
| et Boëthus et Mys fuere. exstant omnium opera hodie | |
| in insula Rhodiorum, Boëthi apud Lindiam Minervam, | |
| Acragantis in templo Liberi patris in ipsa Rhodo Cen- | 5 |
| tauros Bacchasque caelati scyphi, Myos in eadem aede | |
| Silenos et Cupidines. Acragantis et venatio in scyphis | |
| magnam famam habuit. post hos celebratus est Calamis, | 156.1 |
| et Antipatro qui Satyrum in phiala gravatum somno con- | |
| locavisse verius quam caelasse dictus est * * * , stratonicus | |
| mox Cyzicenus, Tauriscus. item Ariston et Eunicus Mity- | |
| lenaei laudantur et Hecataeus et circa Pompei Magni aeta- | 5 |
| tem Pasiteles, Posidonius Ephesius [hedys], Thracides, qui | |
| proelia armatosque caelavit, Zopyrus, qui Areopagitas et | |
| iudicium Orestis in duobus scyphis HS <³⁰XII>³⁰ aestimatis. | |
| fuit et Pytheas, cuius II unciae 𐆖 X venierunt: Ulixes | |
| et Diomedes erant in phialae emblemate Palladium sub- | 10 |
| ripientes. fecit idem et cocos magiriscia appellatos par- | 157.1 |
| volis potoriis e<t> e quibus ne exemplaria quidem liceret | |
| exprimere; tam opportuna iniuriae subtilitas erat. habuit | |
| et Teucer crustarius famam, subitoque ars haec ita exo- | |
| levit, ut sola iam vetustate censeatur usuque attritis cae- | 5 |
| laturis si<c>, ne figura discerni possit, auctoritas constet. | |
| —(Argentum medicatis aquis inficitur atque adflatu salso, | 158.1 |
| sicut in mediterraneis Hispaniae.)— | |
| In argenti et auri metallis nascuntur etiamnum | |
| pigmenta, sil et caeruleum. sil proprie limus est. opti- | |
| mum ex eo quod Atticum vocatur, pretium in pondo | 5 |
| libras 𐆖 II; proximum marmorosum dimidio Attici pretio. | |
| tertium genus est pressum, quod alii Scyricum vocant, | 159.1 |
| ex insula Scyro, iam et ex Achaia, quo utuntur ad pictu- | |
| rae umbras, pretium in libras HS bini; dupondiis vero | |
| detractis quod lucidum vocant, e Gallia veniens. hoc autem | |
| et Attico ad lumina utuntur, ad abacos non nisi marmo- | 5 |
| roso, quoniam marmor in eo resistit amaritudini calcis. | |
| effoditur et ad XX ab urbe lapidem in montibus; postea | |
| uritur pressum appellantibus qui adulterant. sed esse | |
| falsum exustumque, amaritudine apparet et quoniam re- | |
| solutum in pulverem est. sile pingere instituere primi | 160.1 |
| Polygnotus et Micon, Attico dumtaxat. secuta aetas hoc | |
| ad lumina usa est, ad umbras autem S<c>yrico et Lydio. | |
| Lydium Sardibus emebatur, quod nunc omittunt. |