| A Lacinio promunturio secundus Europae sinus | 3.97.1 |
| incipit, magno ambitu flexus et Acroceraunio Epiri finitus | |
| promunturio, a quo abest LXXV. oppidum Croto, amnis | |
| Neaethus, oppidum T<h>uri inter duos amnes Crat<h>im et | |
| Sybarim, ubi fuit urbs eodem nomine. similiter est inter | 5 |
| Sirim et Acirim Heraclea, aliquando Siris vocitata. flu- | |
| mina Talandrum, Casuentum, oppidum Metapontum, quo | |
| tertia Italiae regio finitur. mediterranei Bruttiorum Apru- | 98.1 |
| stani tantum; Lucanorum autem Atinates, Bantini, Eburini, | |
| Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini, Tergilani, Vrsentini, | |
| Volcentani, quibus Numestrani iunguntur. praeterea inter- | |
| isse Thebas Lucanas Cato auctor est, et <P>a<n>do<s>iam | 5 |
| Lucanorum urbem fuisse Theopompus, in qua Alexander | |
| Epirotes occubuerit. |