| Nunc praevertemur ad differentias aeris et mix- | 34.94.1 |
| turas. in Cyprio [coronarium et regulare est utrumque | |
| ductile] coronarium tenuatur in lamnas, taurorumque felle | |
| tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet, idem- | |
| que in uncias additis auri scripulis senis praetenui pyropi | 5 |
| brattea ignescit. regulare et in aliis fit metallis, itemque | |
| caldarium. differentia quod caldarium funditur tantum, | |
| malleis fragile, quibus regulare obsequitur ab aliis ductile | |
| appellatum, quale omne Cyprium est. sed et in ceteris | |
| metallis cura distat a caldario; omne enim diligentius | 10 |
| purgatis igni vitiis excoctisque regulare est.—In reli- | 95.1 |
| quis generibus palma Campano perhibetur, utensilibus | |
| vasis probatissimo. pluribus fit hoc modis. namque Ca- | |
| puae liquatur non carbonis ignibus, sed ligni, purgaturque | |
| roboreo cribro p<e>rfusum aqua frigida ac saepius simili | 5 |
| modo coquitur, novissime additis plumbi argentarii Hispa- | |
| niensis denis libris in centenas aeris. ita lentescit co- | |
| loremque iucundum trahit, qualem in aliis generibus aeris | |
| adfectant oleo ac s<a>le. fit Campano simile in multis parti- | 96.1 |
| bus Italiae provinciisque, sed octonas plumbi libras addunt | |
| et carbone recocunt propter inopiam ligni. quantum ea | |
| res differentiae adferat, in Gallia maxime sentitur, ubi | |
| inter lapides candefactos funditur; exurente enim coctura | 5 |
| nigrum atque fragile conficitur. praeterea semel recoquunt, | |
| quod saepius fecisse bonitati plurimum confert. id | |
| quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno | |
| melius fundi.—Sequens temperatura statuaria est eadem- | 97.1 |
| que tabularis hoc modo: massa proflatur in primis, mox | |
| in proflatum additur tertia portio aeris collectanei, hoc | |
| est ex usu coempti. peculiare in eo condimentum attritu | |
| domiti et consuetudine nitoris veluti mansuefacti. miscentur | 5 |
| et plumbi argentarii pondo duodena ac selibrae centenis | |
| proflati.—Appellatur etiamnum et formalis temperatura | 98.1 |
| aeris tenerrimi, quoniam nigri plumbi decima portio addi- | |
| tur et argentarii vicesima, maximeque ita colorem bibit, | |
| quem Graecanicum vocant.—Novissima est quae vocatur | |
| ollaria, vase nomen hoc dante, ternis aut quaternis libris | 5 |
| plumbi argentarii in centenas aeris additis.—Cyprio | |
| si addatur plumbum, colos purpurae fit in statuarum | |
| praetextis. |