| Aeruginis quoque magnus usus est. pluribus fit | 34.110.1 |
| ea modis. namque et lapidi, ex quo coquitur aes, dera- | |
| ditur, et aere candido perforato atque in cadis suspenso | |
| super acetum acre opturatumque operculo. multo pro- | |
| batior est, si hoc idem squamis fiat. quidam vasa ipsa | 5 |
| candidi aeris fictilibus condunt in acetum raduntque de- | |
| cumo die. alii vinaceis contegunt totidemque post dies | 111.1 |
| radunt, alii delimatam aeris scobem aceto spargunt ver- | |
| santque spathis saepius die, donec absumatur. eandem | |
| scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt. | |
| ocissime vero contingit coronariorum recisamentis in acetum | 5 |
| id additis. adulterant marmore trito maxime Rhodiam | 112.1 |
| aeruginem, alii pumice aut cummi. praecipue autem fallit | |
| atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehen- | |
| duntur stridentia in frendendo. experimentum in vatillo | |
| ferreo, nam quae sincera est, suum colorem retinet, quae | 5 |
| mixta atramento, rubescit. deprehenditur et papyro galla | |
| prius macerato, nigrescit enim statim aerugine inlita. de- | |
| prehenditur et visu maligne virens. sed sive sinceram | 113.1 |
| sive adulteram aptissimum est elui siccatamque in patina | |
| nova uri ac versari, donec favilla fiat; postea teritur ac | |
| reconditur. aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figli- | |
| num percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent. | 5 |
| lavatur autem aerugo sicut cadm<e>a. vis eius collyriis | |
| oculorum aptissima et delacrimationibus mordendo pro- | |
| ficiens, sed ablui necessarium penicillis calidis, donec | |
| rodere desinat.—Hieracium vocatur collyrium, quod | 114.1 |
| <e>a maxime constat. temperatur autem id hammoniaci un- | |
| ciis IIII, aeruginis Cypriae II, atramenti sutorii, quod chal- | |
| canthum vocant, totidem, misyos una, croci VI. haec | |
| omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis | 5 |
| remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra | |
| caligines aut scabritias et albugines et genarum vitia. | |
| cruda autem aerugo volnerariis emplastris miscetur. oris | 115.1 |
| etiam gingivarumque exulcerationes mirifice emendat et | |
| labrorum ulcera cum oleo. quod si et cera addatur, pur- | |
| gat et ad cicatricem perducit. aerugo et callum fistu- | |
| larum erodit vitiorumque circa sedem sive per se sive | 5 |
| cum hammoniaco inlita vel collyrii modo in fistulas ad- | |
| acta. eadem cum resinae terebinthinae tertia parte sub- | |
| acta lepras tollit. |