Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos, 3.99.1
Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL sinu qui Tarentinus
appellatur ab oppido Laconum—in recessu hoc intimo
situm, contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat,
abest CXXXVI a Lacinio promunturio—, adversam ei 5
Calabriam in paeninsulam emittens. Graeci Messapiam
a duce appellavere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri
fratre in Sallentino agro. inter promunturia C intersunt.
latitudo p<a>eninsulae a Tarento Brundisium terreno itinere
<X>XXXV patet multoque brevius a portu Sasine. oppida 100.1
per continentem a Tarento Vria, cui cognomen <ob> Apulam
Messapiae, A<let>ium, <in> ora vero Senum, Callipolis, quae
nunc est Anxa, LXXV a Tarento. inde XXXIII promun-
turium quod Acran Iapygiam vocant, quo longissime in 5
maria excurrit Italia. ab eo Basta oppidum et Hydruntum
decem ac novem milia passuum, ad discrimen Ionii et
Hadriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus,
ex adverso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis
freti L non amplius. hoc intervallum pedestri continuare 101.1
transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitavit,
post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello
praeesset; utrumque aliae inpedivere curae. ab Hydrunte
Soletum desertum, dein Fratue<n>tium, portus Tarentinus, 5
statio Miltopes, Lupia, Balesium, Caelia, Brundisium L p.
ab Hydrunte, in primis Italiae portu nobile ac velut cer-
tiore transitu sicuti longiore, excipiente Illyrici urbe Dur-
rachio CCXXV traiectu. Brundisio conterminus Poediculo- 102.1
rum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab
Illyriis XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae,
Gnatia, Barium, amnes Iapyx a Daedali filio rege, a quo
et Iapygia Amita, Pactius, Aufidus ex Hirpinis montibus 5
Canusium praefluens. hinc Apulia Dauniorum cognomine 103.1
a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hanni-
balis meretricio amore inclutum, Sipuntum, Vria, amnis
Cerbalus, Dauniorum finis, portus Aggasus, promunturium
montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio CCXXXIIII am- 5
bitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen por-
tuosum Fertor. Teanum Apulorum itemque Larinum, Cliternia,
Tifernus amnis. inde regio Frentana. ita Apulorum genera 104.1
tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quae
nunc loca tenent Atinates; Dauniorum praeter supra dicta
coloniae Luceria, Venusia, oppida Canusium, Arpi, ali-
quando Argos Hippium Diomede condente, mox Argyripa 5
dictum. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardo-
rumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere,
Apinam et Tricam. cetera intus in secunda regione Hir- 105.1
pinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato no-
mine, quae quondam appellata Maleventum, Aeculani, Aqui-
loni, Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini,
Ligures qui cognominantur Corneliani et qui B<a>ebiani, 5
Vescellani. A<us>culani, Aletrini, Abellinates cognominati
Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Atinates, Arpani, Borcani,
Collatini, Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses,
Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses, Irini, Larinates
cognomine Frentani, Metinates ex Gargano, Mateolani, Neretini, 10
<N>atini, Rubustini, Silvini, Strapellini, Turnantini, Vibinates,
Venusini, Vlurtini.—Calabrorum mediterranei Ae<z>etini,
Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani, Grumbestini,
Norbanenses, Palionenses, Stulnini, Tutini.—Sal<l>entinorum
Aletini, Basterbini, Neretini, V<z>entini, Veretini. 15