| Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos, | 3.99.1 |
| Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL sinu qui Tarentinus | |
| appellatur ab oppido Laconum—in recessu hoc intimo | |
| situm, contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat, | |
| abest CXXXVI a Lacinio promunturio—, adversam ei | 5 |
| Calabriam in paeninsulam emittens. Graeci Messapiam | |
| a duce appellavere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri | |
| fratre in Sallentino agro. inter promunturia C intersunt. | |
| latitudo p<a>eninsulae a Tarento Brundisium terreno itinere | |
| <X>XXXV patet multoque brevius a portu Sasine. oppida | 100.1 |
| per continentem a Tarento Vria, cui cognomen <ob> Apulam | |
| Messapiae, A<let>ium, <in> ora vero Senum, Callipolis, quae | |
| nunc est Anxa, LXXV a Tarento. inde XXXIII promun- | |
| turium quod Acran Iapygiam vocant, quo longissime in | 5 |
| maria excurrit Italia. ab eo Basta oppidum et Hydruntum | |
| decem ac novem milia passuum, ad discrimen Ionii et | |
| Hadriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus, | |
| ex adverso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis | |
| freti L non amplius. hoc intervallum pedestri continuare | 101.1 |
| transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitavit, | |
| post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello | |
| praeesset; utrumque aliae inpedivere curae. ab Hydrunte | |
| Soletum desertum, dein Fratue<n>tium, portus Tarentinus, | 5 |
| statio Miltopes, Lupia, Balesium, Caelia, Brundisium L p. | |
| ab Hydrunte, in primis Italiae portu nobile ac velut cer- | |
| tiore transitu sicuti longiore, excipiente Illyrici urbe Dur- | |
| rachio CCXXV traiectu. Brundisio conterminus Poediculo- | 102.1 |
| rum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab | |
| Illyriis XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae, | |
| Gnatia, Barium, amnes Iapyx a Daedali filio rege, a quo | |
| et Iapygia Amita, Pactius, Aufidus ex Hirpinis montibus | 5 |
| Canusium praefluens. hinc Apulia Dauniorum cognomine | 103.1 |
| a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hanni- | |
| balis meretricio amore inclutum, Sipuntum, Vria, amnis | |
| Cerbalus, Dauniorum finis, portus Aggasus, promunturium | |
| montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio CCXXXIIII am- | 5 |
| bitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen por- | |
| tuosum Fertor. Teanum Apulorum itemque Larinum, Cliternia, | |
| Tifernus amnis. inde regio Frentana. ita Apulorum genera | 104.1 |
| tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quae | |
| nunc loca tenent Atinates; Dauniorum praeter supra dicta | |
| coloniae Luceria, Venusia, oppida Canusium, Arpi, ali- | |
| quando Argos Hippium Diomede condente, mox Argyripa | 5 |
| dictum. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardo- | |
| rumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, | |
| Apinam et Tricam. cetera intus in secunda regione Hir- | 105.1 |
| pinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato no- | |
| mine, quae quondam appellata Maleventum, Aeculani, Aqui- | |
| loni, Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini, | |
| Ligures qui cognominantur Corneliani et qui B<a>ebiani, | 5 |
| Vescellani. A<us>culani, Aletrini, Abellinates cognominati | |
| Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Atinates, Arpani, Borcani, | |
| Collatini, Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses, | |
| Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses, Irini, Larinates | |
| cognomine Frentani, Metinates ex Gargano, Mateolani, Neretini, | 10 |
| <N>atini, Rubustini, Silvini, Strapellini, Turnantini, Vibinates, | |
| Venusini, Vlurtini.—Calabrorum mediterranei Ae<z>etini, | |
| Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani, Grumbestini, | |
| Norbanenses, Palionenses, Stulnini, Tutini.—Sal<l>entinorum | |
| Aletini, Basterbini, Neretini, V<z>entini, Veretini. | 15 |