| Chalcitim vocant, ex quo et ipso aes coquitur. | 34.117.1 |
| distat a cadmea, quod illa super terram ex subdialibus | |
| petris caeditur, haec ex obrutis, item quod chalcitis friat | |
| se statim, mollis natura, ut videatur lanugo concreta. est | |
| et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continet, aeris | 5 |
| et misyos et soreos, de quibus singulis dicemus suis locis. | |
| habet autem aeris venas oblongas. probatur mellei coloris, | 118.1 |
| gracili venarum discursu, friabilis nec lapidosa. putant et | |
| recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sori fiat. vis | |
| eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingi- | |
| vas, uvam, tonsillas farina compescere, volvae vitiis in | 5 |
| vellere inponi. cum suco vero porri verendorum additur | |
| emplastris. maceratur autem in fictili ex aceto, circum- | 119.1 |
| lito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. tum ad- | |
| mixto cadm<e>ae pari pondere medicamentum efficit psori- | |
| con dictum. quod si II partes chalcitidis tertia cadmeae | |
| temperentur, acrius hoc idem fiat; etiamnum vehementius, | 5 |
| si aceto quam vino temperetur; tosta vero efficacior fit | |
| ad eadem omnia. |