| Misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in | 34.121.1 |
| scrobibus, flore eius luteo miscente se ligni pineae fa- | |
| villae. re vera autem e supra dicto fit lapide, concretum | |
| natura discretumque vi, optimum in Cypriorum officinis, | |
| cuius notae sunt friati aureae scintillae et, cum teratur, | 5 |
| harenosa natura sine terra, chalcitidi similis. hoc ad- | |
| miscent qui aurum purgant. utilitas eius infusi cum rosa- | |
| ceo auribus purulentis et in lana inpositi capitis ulceribus. | |
| extenuat et scabritias oculorum inveteratas, praecipue utile | |
| tonsillis contraque anginas et suppurata. ratio ut XVI | 122.1 |
| drachmae in hemina aceti coquantur addito melle, donec | |
| lentescat. sic ad supra dicta utile est. quotiens opus sit | |
| molliri vim eius, mel adspergitur. erodit et callum fistu- | |
| larum ex aceto foventium et collyriis additur, sistit et | 5 |
| sanguinem ulceraque quae serpant quaeve putrescant, ab- | |
| sumit et excrescentes carnes. peculiariter virilitatis vitiis | |
| utile et feminarum profluvium sistit. |