| Ab ea discernitur quam in isdem officinis di- | 34.135.1 |
| phrygem vocant Graeci ab eo, quod bis torreatur. cuius | |
| origo triplex. fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato | |
| in caminis, donec excoquatur in rubricam. fit et in Cypro | |
| ex luto cuiusdam specus arefacto prius, mox paulatim | 5 |
| circumdatis sarmentis. tertio fit modo in fornacibus aeris | |
| faece subsidente. differentia est, quod aes ipsum in | |
| catinos defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat, | |
| diphryges remanent. quidam tradunt in fornacibus glo- | 136.1 |
| bos lapidis, qui coquatur, feruminari, circa hunc aes fer- | |
| vere, ipsum vero non percoqui nisi tralatum in alias | |
| fornaces, et esse nodum quendam materiae; id, quod ex | |
| cocto supersit, diphryga vocari. ratio eius in medicina | 5 |
| similis praedictis: siccare et excrescentia consumere ac | |
| repurgare. probatur lingua, ut eam siccet tactu statim | |
| saporemque aeris reddat. |