| Verum clupeos in sacro vel publico dicare | 35.12.1 |
| privatim primus instituit, ut reperio, Appius Claudius | |
| [qui consul cum P. Servilio fuit anno urbis CCLVIIII]. | |
| posuit enim in Bellonae aede maiores suos, placuitque | |
| in excelso spectari et titulos honorum legi, decora res, | 5 |
| utique si liberum turba parvulis imaginibus ceu nidum | |
| aliquem subolis pariter ostendat, quales clupeos nemo non | |
| gaudens favensque aspicit. post eum M. Aemilius | 13.1 |
| collega in consulatu Quinti Lutatii non in basilica modo | |
| Aemilia, verum et domi suae posuit, id quoque Martio | |
| exemplo. scutis enim, qualibus apud Troiam pugnatum | |
| est, continebantur imagines, unde et nomen habuere clu- | 5 |
| peorum, non, ut perversa grammaticorum suptilitas voluit, | |
| a cluendo. origo plena virtutis, faciem reddi in scuto | |
| cuiusque, qui fuerit usus illo. Poeni ex auro factitavere | 14.1 |
| et clupeos et imagines secumque vexere. in castris certe | |
| captis talem Hasdrubalis invenit Marcius, Scipionum in | |
| Hispania ultor, isque clupeus supra fores Capitolinae aedis | |
| usque ad incendium primum fuit. maiorum quidem nostro- | 5 |
| rum tanta securitas in ea re adnotatur, ut L. Manlio, Q. | |
| Fulvio cos. anno urbis DLXXV M. Aufidius tutelae Capi- | |
| tolio redemptor docuerit patres argenteos esse clupeos, | |
| qui pro aereis per aliquot iam lustra adsignabantur. |