| Sinopis inventa primum in Ponto est; inde nomen | 35.31.1 |
| a Sinope urbe. nascitur et in Aegypto, Baliaribus, Africa, | |
| sed optima in Lemno et in Cappadocia, effossa e speluncis. | |
| pars, quae saxis adhaesit, excellit. glaebis suus colos, extra | |
| maculosus. hac usi sunt veteres ad splendorem. species | 5 |
| Sinopidis tres: rubra et minus rubens atque inter has | |
| media. pretium optimae 𐆖 II, usus ad penicillum aut si | |
| lignum colorare libeat; eius, quae ex Africa venit, octoni | 32.1 |
| asses—cicerculum appellant—; magis ceteris rubet, | |
| utilior abacis. idem pretium et eius, quae pressior vo- | |
| catur, et est maxime fusca. usus ad bases abacorum, in | |
| medicina vero blandus * * * emplastrisque et malagmatis, | 5 |
| sive sicca compositione sive liquida facilis, contra ulcera | |
| in umore sita, velut oris, sedis. alvum sistit infusa, femi- | |
| narum profluvia <p>ota denarii pondere. eadem adusta siccat | |
| scabritias oculorum, e vino maxime. |