| Et nostrae aetatis insaniam in pictura non omit- | 35.51.1 |
| tam. Nero princeps iusserat colosseum se pingi CXX | |
| pedum linteo, incognitum ad hoc tempus. ea pictura, | |
| cum peracta esset in Maianis hortis, accensa fulmine cum | |
| optima hortorum parte conflagravit. libertus eius, cum | 52.1 |
| daret Anti munus gladiatorium, publicas porticus occu- | |
| pavit pictura, ut constat, gladiatorum ministrorumque | |
| omnium veris imaginibus redditis. hic multis iam sae- | |
| culis summus animus in pictura, pingi autem gladiatoria | 5 |
| munera atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lu- | |
| cano. is avo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria | |
| in foro per triduum dedit tabulamque pictam in nemore | |
| Dianae posuit. |