Et nostrae aetatis insaniam in pictura non omit- 35.51.1
tam. Nero princeps iusserat colosseum se pingi CXX
pedum linteo, incognitum ad hoc tempus. ea pictura,
cum peracta esset in Maianis hortis, accensa fulmine cum
optima hortorum parte conflagravit. libertus eius, cum 52.1
daret Anti munus gladiatorium, publicas porticus occu-
pavit pictura, ut constat, gladiatorum ministrorumque
omnium veris imaginibus redditis. hic multis iam sae-
culis summus animus in pictura, pingi autem gladiatoria 5
munera atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lu-
cano. is avo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria
in foro per triduum dedit tabulamque pictam in nemore
Dianae posuit.