Transpadana appellatur ab eo regio un- 3.123.1
decima, tota in mediterraneo, cui mari<n>a cuncta fructuoso
alveo inportat. oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab
Alpium radicibus Augusta Taurinorum—inde navigabili
Pado—antiqua Ligurum stirpe, dein Salassorum Augusta 5
Praetoria iuxta geminas Alpium fores, Graias atque Poeninas
—his Poenos, Grais Herculem transisse memorant—,
oppidum Eporedia Sibyllinis a populo Romano conditum
iussis. eporedias Galli bonos equorum domitores vocant.
Vercellae Libiciorum ex Salluis ortae, Novaria ex Verta- 124.1
mocoris, Vocontiorum hodieque pago, non, ut Cato existimat,
Ligurum, ex quibus Laevi et Marici condidere Ticinum
non procul a Pado, sicut Boi Transalpibus profecti Laudem
Pompeiam, Insubres Mediolanum. Oromobiorum stirpis 5
esse Comum atque Bergomum et Licini Forum aliquotque
circa populos auctor est Cato, sed originem gentis ignorare
se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam <a>
Graecia interpretatione etiam nominis vitam in montibus
degentium. in hoc situ interiit oppidum Oromobiorum 125.1
Parra, unde Bergomates Cato dixit ortos, etiamnum
prodente se altius quam fortunatius situm. interiere et
Caturiges, Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item
Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bois 5
et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit,
Nepos Cornelius tradidit.