| Transpadana appellatur ab eo regio un- | 3.123.1 |
| decima, tota in mediterraneo, cui mari<n>a cuncta fructuoso | |
| alveo inportat. oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab | |
| Alpium radicibus Augusta Taurinorum—inde navigabili | |
| Pado—antiqua Ligurum stirpe, dein Salassorum Augusta | 5 |
| Praetoria iuxta geminas Alpium fores, Graias atque Poeninas | |
| —his Poenos, Grais Herculem transisse memorant—, | |
| oppidum Eporedia Sibyllinis a populo Romano conditum | |
| iussis. eporedias Galli bonos equorum domitores vocant. | |
| Vercellae Libiciorum ex Salluis ortae, Novaria ex Verta- | 124.1 |
| mocoris, Vocontiorum hodieque pago, non, ut Cato existimat, | |
| Ligurum, ex quibus Laevi et Marici condidere Ticinum | |
| non procul a Pado, sicut Boi Transalpibus profecti Laudem | |
| Pompeiam, Insubres Mediolanum. Oromobiorum stirpis | 5 |
| esse Comum atque Bergomum et Licini Forum aliquotque | |
| circa populos auctor est Cato, sed originem gentis ignorare | |
| se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam <a> | |
| Graecia interpretatione etiam nominis vitam in montibus | |
| degentium. in hoc situ interiit oppidum Oromobiorum | 125.1 |
| Parra, unde Bergomates Cato dixit ortos, etiamnum | |
| prodente se altius quam fortunatius situm. interiere et | |
| Caturiges, Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item | |
| Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bois | 5 |
| et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit, | |
| Nepos Cornelius tradidit. |