| Pinxere et mulieres: Timarete, Miconis filia, Dianam, | 35.147.1 |
| quae in tabula Ephesi est antiquissimae picturae; Irene, | |
| Cratini pictoris filia et discipula, puellam, quae est Eleu- | |
| sine, Calypso, senem et praestigiatorem Theodorum, Al- | |
| cisthenen saltatorem; Aristarete, Nearchi filia et discipula, | 5 |
| Aesculapium. Iaia Cyzicena, perpetua virgo, M. Varronis | |
| iuventa Romae et penicillo pinxit et cestro in ebore ima- | |
| gines mulierum maxime et Neapoli anum in grandi tabula, | |
| suam quoque imaginem ad speculum. nec ullius velocior | 148.1 |
| in pictura manus fuit, artis vero tantum, ut multum mani- | |
| pretiis antecederet celeberrimos eadem aetate imaginum | |
| pictores Sopolim et Dionysium, quorum tabulae pinaco- | |
| thecas inplent. pinxit et quaedam Olympias, de qua hoc | 5 |
| solum memoratur, discipulum eius fuisse Autobulum. |