Pinxere et mulieres: Timarete, Miconis filia, Dianam, 35.147.1
quae in tabula Ephesi est antiquissimae picturae; Irene,
Cratini pictoris filia et discipula, puellam, quae est Eleu-
sine, Calypso, senem et praestigiatorem Theodorum, Al-
cisthenen saltatorem; Aristarete, Nearchi filia et discipula, 5
Aesculapium. Iaia Cyzicena, perpetua virgo, M. Varronis
iuventa Romae et penicillo pinxit et cestro in ebore ima-
gines mulierum maxime et Neapoli anum in grandi tabula,
suam quoque imaginem ad speculum. nec ullius velocior 148.1
in pictura manus fuit, artis vero tantum, ut multum mani-
pretiis antecederet celeberrimos eadem aetate imaginum
pictores Sopolim et Dionysium, quorum tabulae pinaco-
thecas inplent. pinxit et quaedam Olympias, de qua hoc 5
solum memoratur, discipulum eius fuisse Autobulum.