| Pingunt et vestes in Aegypto, inter pauca mira- | 35.150.1 |
| bili genere, candida vela, postquam attrivere, inlinentes | |
| non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. hoc | |
| cum fecere, non apparet in velis, sed in cortinam pigmenti | |
| ferventis mersa post momentum extrahuntur picta. mirum- | 5 |
| que, cum sit unus in cortina colos, ex illo alius atque | |
| alius fit in veste accipientis medicamenti qualitate mu- | |
| tatus, nec postea ablui potest. ita cortina, non dubie | |
| confusura colores, si pictos acciperet, digerit ex uno pin- | |
| gitque, dum coquit, et adustae eae vestes firmiores usibus | 10 |
| fiunt quam si non urerentur.—De pictura | 151.1 |
| satis superque. contexuisse his et plasticen conveniat | |
| eiusdem operae terrae. | |
| Fingere ex argilla similitudines Butades Sicyonius | |
| figulus primus invenit Corinthi filiae opera, quae capta | 5 |
| amore iuvenis, abeunte illo peregre, umbram ex facie | |
| eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus | |
| pater eius inpressa argilla typum fecit et cum ceteris | |
| fictilibus induratum igni proposuit, eumque servatum in | |
| Nymphaeo, donec Mummius Corinthum everterit, tradunt. | 10 |
| sunt qui in Samo primos omnium plasticen invenisse | 152.1 |
| Rhoecum et Theodorum tradant multo ante Bacchiadas | |
| Corintho pulsos, Damaratum vero ex eadem urbe pro- | |
| fugum, qui in Etruria Tarquinium regem populi Romani | |
| genuit, comitatos fictores Euchira, Diopum, Eugrammum; | 5 |
| ab iis Italiae traditam plasticen. Butadis inventum est | |
| rubricam addere aut ex rubra creta fingere, primusque | |
| personas tegularum extremis imbricibus inposuit, quae | |
| inter initia prostypa vocavit; postea idem ectypa fecit. | |
| hinc et fastigia templorum orta. propter hunc plastae | 10 |
| appellati. |