| Cretae plura genera. ex iis Cimoliae duo | 35.195.1 |
| ad medicos pertinentia, candidum et ad purpurissum in- | |
| clinans. vis utrique ad discutiendos tumores, sistendas | |
| fluctiones aceto adsumpto. panos quoque et parotidas | |
| cohibet et lienem inlita pusulasque, si vero aphronitrum | 5 |
| et cyprum adiciatur et acetum, pedum tumores ita, ut in | |
| sole curatio haec fiat et post VI horas aqua salsa abluatur. | |
| testium tumoribus cypro et cera addita prodest. et re- | 196.1 |
| frigerandi quoque natura cretae est, sudoresque inmodicos | |
| sistit inlita atque ita papulas cohibet ex vino adsumpta | |
| in balineis. laudatur maxime Thessalica. nascitur et in | |
| Lycia circa Bubonem. | 5 |
| Est et alius Cimoliae usus in vestibus. nam Sarda, | |
| quae adfertur e Sardinia, candidis tantum adsumitur, in- | |
| utilis versicoloribus, et est vilissima omnium Cimoliae | |
| generum, pretiosior Umbrica et quam vocant saxum. | |
| proprietas saxi quod crescit in macerando; <i>taque pon- | 197.1 |
| dere emitur, illa mensura. Umbrica non nisi poliendis | |
| vestibus adsumitur. neque enim pigebit hanc quoque | |
| partem adtingere, cum lex Metilia extet fullonibus dicta, | |
| quam C. Flaminius L. Aemilius censores dedere ad popu- | 5 |
| lum ferendam. adeo omnia maioribus curae fuere. ergo | 198.1 |
| ordo hic est: primum abluitur vestis Sarda, dein sul- | |
| pure suffitur, mox desquamatur Cimolia quae est co- | |
| loris veri. fucatus enim deprehenditur nigrescitque et | |
| funditur sulpure, veros autem et pretiosos colores | 5 |
| emollit Cimolia et quodam nitore exhilarat contristatos | |
| sulpure. candidis vestibus sax<um> utilius a sulpure, in- | |
| imicum coloribus. Graecia pro Cimolia Tymp<h>aico uti- | |
| tur gypso. |