| Pyramis amplissima ex Arabicis lapicidinis constat. | 36.78.1 |
| CCCLX milia hominum annis XX eam construxisse pro- | |
| duntur. tres vero factae annis LXXXVIII, mensibus IIII. | |
| qui de iis scripserint—sunt Herodotus, Euhemerus, | 79.1 |
| Duris Samius, Aristagoras, Dionysius, Artemi- | |
| dorus, Alexander polyhistor, Butoridas, Anti- | |
| sthenes, Demetrius, Demoteles, Apion—, inter | |
| omnes eos non constat, a quibus factae sint, iustissimo | 5 |
| casu obliteratis tantae vanitatis auctoribus. aliqui ex iis | |
| prodiderunt in raphanos et alium ac cepas MDC talenta | |
| erogata. amplissima septem iugera optinet soli. quattuor | 80.1 |
| angulorum paribus intervallis DCCLXXXIII pedes singu- | |
| lorum laterum, altitudo a cacumine ad solum pedes DCCXXV | |
| colligit, ambitus cacuminis pedes XVIS. alterius intervalla | |
| singula per quattuor angulos pedes DCCLVIIS comprehen- | 5 |
| dunt. tertia minor quidem praedictis, sed multo specta- | |
| tior, Aethiopicis lapidibus adsurgit CCCLXIII pedibus inter | |
| angulos. vestigia aedificationum nulla exstant, harena late | 81.1 |
| pura circa, lentis similitudine, qualis in maiore parte | |
| Africae. quaestionum summa est, quanam ratione in tan- | |
| tam altitudinem subiecta sint caementa. alii nitro ac sale | |
| adaggeratis cum crescente opere et peracto fluminis in- | 5 |
| rigatione dilutis; alii lateribus e luto factis exstructos | |
| pontes, peracto opere lateribus in privatas domos distri- | |
| butis, Nilum enim non putant rigare potuisse multo humi- | |
| liorem. in pyramide maxima est intus puteus LXXXVI | |
| cubitorum; flumen illo admissum arbitrantur. mensuram | 82.1 |
| altitudinis earum omnemque similem deprehendere invenit | |
| Thales Milesius umbram metiendo, qua hora par esse cor- | |
| pori solet. haec sunt pyramidum miracula, supremumque | |
| illud, ne quis regum opes miretur, minimam ex iis, sed | 5 |
| laudatissimam, a Rhodop<i>de meretricula factam. Aesopi | |
| fabellarum philosophi conserva quondam et contubernalis | |
| haec fuit, maiore miraculo, tantas opes meretricio esse | |
| conquisitas. |