Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas
|
3.151.1
|
memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore
|
|
ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra
|
|
Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis,
|
|
et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata.
|
5
|
Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura va-
|
|
doso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae
|
|
ante ostia Timavi calidorum fontium cum aestu maris
|
|
crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa, Pullariae et
|
|
Absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto.
|
10
|
iuxta eas Electridas vocavere in quibus proveniret sucinum,
|
152.1
|
quod illi electrum appellant, vanitatis Graecae certissimum
|
|
documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam
|
|
constiterit. contra Iader est Lissa et quae appellata e<st>,
|
|
contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores Liburnicae,
|
5
|
Celadussae, contra <Tra>gurium Bova et capris laudata
|
|
Brattia, <Is>sa civium Romanorum et cum oppido Pharia.
|
|
ab Issa Cor<c>yra Melaena cognominata cum Cnidiorum
|
|
oppido distat XXV, inter quam et Illyricum Melite, unde
|
|
catulos Melit<ae>os appellari Callimachus auctor est. XV
|
10
|
ab ea VII Elaphites, in Ionio autem mari ab Orico MM p.
|
|
Sasonis, piratica statione nota.
|
|