| Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas | 3.151.1 |
| memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore | |
| ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra | |
| Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis, | |
| et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata. | 5 |
| Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura va- | |
| doso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae | |
| ante ostia Timavi calidorum fontium cum aestu maris | |
| crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa, Pullariae et | |
| Absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto. | 10 |
| iuxta eas Electridas vocavere in quibus proveniret sucinum, | 152.1 |
| quod illi electrum appellant, vanitatis Graecae certissimum | |
| documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam | |
| constiterit. contra Iader est Lissa et quae appellata e<st>, | |
| contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores Liburnicae, | 5 |
| Celadussae, contra <Tra>gurium Bova et capris laudata | |
| Brattia, <Is>sa civium Romanorum et cum oppido Pharia. | |
| ab Issa Cor<c>yra Melaena cognominata cum Cnidiorum | |
| oppido distat XXV, inter quam et Illyricum Melite, unde | |
| catulos Melit<ae>os appellari Callimachus auctor est. XV | 10 |
| ab ea VII Elaphites, in Ionio autem mari ab Orico MM p. | |
| Sasonis, piratica statione nota. |