| Daphnean Zoroastres morbis comitialibus de- | 37.157.1 |
| monstrat.—Diadochos berullo similis est.—Diphyes | |
| duplex, candida ac nigra, mas ac femina, genitale utrius- | |
| que sexus distinguente linea.—Dionysias, nigra ac dura, | |
| mixtis rubentibus maculis, ex aqua trita saporem vini | 5 |
| facit et ebrietati resistere putatur.—Draconitis sive | 158.1 |
| dracontia<s> e cerebro fit draconum, sed nisi viventibus | |
| absciso capite non gemmescit invidia animalis mori se | |
| sentientis. [igitur dormientibus amputant]. Sotacus, qui | |
| visam eam gemmam sibi apud regem scripsit, bigis vehi | 5 |
| quaerentes tradit et viso dracone spargere somni medica- | |
| menta atque ita sopiti praecidere. esse candore tralucido, | |
| nec postea poliri aut artem admittere. |