| Galaxian aliqui galactiten vocant, similem proxime | 37.162.1 |
| dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis venis. | |
| —Galactitis ex uno colore lactis est. eandem leucogaeam | |
| et leucographitim appellant et synechitim, in attritu lactis | |
| suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis | 5 |
| fecundam. infantium quoque collo adalligata salivam facere | |
| traditur, in ore autem liquescere, eadem memoriam adimere. | |
| mittunt eam Nilus et Achelous amnes. sunt qui smaragdum | |
| albis venis circumligatum galactiten vocent.—Gallaica | 163.1 |
| argyrodamanti similis est, paulo sordidior; inveniuntur | |
| iunctae binae ternaeque.—Gassinnaden Medi mittunt, | |
| coloris orobini, veluti floribus sparsam; nascitur et in | |
| Arbelis. haec quoque gemma concipere dicitur et intra | 5 |
| se partum fateri concussa, concipere autem trimenstri | |
| spatio.—Glossopetra, linguae similis humanae, in terra | 164.1 |
| non nasci dicitur, sed deficiente luna caelo decidere, seleno- | |
| mantiae necessaria. quod ne credamus, promissi quoque | |
| vanitas facit; ventos enim ea comprimi narrant.—Gor- | |
| gonia nihil aliud est quam curalium. nominis causa, quod | 5 |
| in duritiam lapidis mutatur emollitum in mari. hanc ful- | |
| minibus et typhoni resistere adfirmant.—Goniaeam eadem | |
| vanitate inimicorum poenas efficere promittunt. |