| Memnonia qualis sit, non traditur.—Media | 37.173.1 |
| nigra est, ab Media illa fabulosa inventa; habet venas | |
| aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem vini.— | |
| Meconitis papavera exprimit.—Mithrax e Persis venit | |
| et Rubri maris montibus, multicolor ac contra solem varie | 5 |
| refulgens.—Morochthos, colore porracea, lacte sudat.— | |
| Mormorion ab India nigerrimo colore tralucet, vocatur et | |
| promnion, cum in ea miscetur et carbunculi color, Alexan- | |
| drion, ubi vero sardae, Cyprium. nascitur et in Tyro et | |
| in Galatia; Xenocrates et sub Alpibus nasci tradit. hae | 10 |
| sunt gemmae, quae ad ectypas scalpturas aptantur.— | |
| Myrrhitis murrae colorem habet faciemque minime gem- | 174.1 |
| mae, odorem unguenti, attrita etiam nardi.—Myrmecias | |
| nigra habet eminentia simili<a> verrucis, myrsinitis melleum | |
| colorem, odorem myr<ti>.—Mesoleucos <f>it mediam gem- | |
| mam candido distinguente limbo, mesomelas nigra vena | 5 |
| quemlibet colorem secante per medium. |