| Oica barbari nominis e nigro et fulvo viridique | 37.176.1 |
| et candido placet.—Ombria, quam alii notiam vocant, | |
| sicut et ceraunia et brontea, cadere cum imbribus et | |
| fulminibus dicitur eundemque effectum habere; praeterea | |
| hac in aras addita libamenta non amburi.—Onocardia | 5 |
| cocco similis est, neque aliud de ea traditur.—Oritis | |
| globosa specie a quibusdam et sideritis vocatur, ignes non | |
| sentiens.—Ostracias sive ostracitis est testacea, durior | 177.1 |
| ceramit<id>e, achat<a>e similis, nisi quod illa politura pingue- | |
| scit. huic tanta duritia inest, ut fragmentis eius aliae | |
| gemmae scalpantur.—Ostritidi ostrea a similitudine | |
| nomen dedere.—Ophicardelon barbari vocant, nigrum | 5 |
| colorem binis lineis albis includentibus.—De opsiano | |
| lapide diximus priore libro. inveniuntur et gemmae | |
| eodem nomine ac colore non solum in Aethiopia Indiaque, | |
| sed etiam in Samnio et, ut aliqui putant, in Hispania | |
| litoribus eius oceani. | 10 |