Epiros in universum appellata a Cerauniis incipit 4.2.1
montibus. in ea primi Chaones, a quibus Chaonia, dein
T<h>esproti, Antigonenses, locus Aorno<s> et pestifera avibus
exhalatio, Cestrini, Perrhaebi, quorum mons Pindus, Cas-
sopaei, Dryopes, Selloe, <H>el<l>opes, Molossi, apud quos Do- 5
donaei Iovis templum oraculo inlustre, Talarus mons,
centum fontibus circa radices Theopompo celebratus.
Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque tendens, a 3.1
tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox
feram Dardanos habet. Dardanis laevo Triballi praeten-
duntur latere et Moesicae gentes, a fronte iunguntur Maedi
ac Denselatae, quibus Threces ad Pontum usque pertinentes. 5
ita succincta Rhodopes, mox et Haemi, vallatur excelsitas.
in Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera, sub eo 4.1
Aquae Regiae fons, oppida Maeandria, Cestria, flumen
Thesprotiae Thyamis, colonia But<h>rotum, maximeque nobi-
litatus Ambracius sinus, D passuum faucibus spatiosum
aequor accipiens, longitudinis XXXVII, latitudinis XV. in 5
eum defertur amnis Acheron, e lacu Thesprotiae Acherusia
profluens XXXV passuum inde et mille pedum ponte
mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Am-
bracia. Molossorum flumina Aphas, Arat<th>us, civitas Anac-
torica, l<o>cus Pandosia. 10