| Gemmae nascuntur et repente novae ac | 37.193.1 |
| sine nominibus, sicut olim in metallis aurariis Lampsaci | |
| unam inventam, quae propter pulchritudinem Alexandro | |
| regi missa sit, auctor est Theophrastus. cochlides, | 194.1 |
| qu<a>e nunc volgatissimae, fiunt verius quam nascuntur, in | |
| Arabia repertis ingentibus glaebis, quae melle excoqui | |
| tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione: | |
| ita omni terreno vitiosoque decusso purgatam puramque | 5 |
| glaebam artificum ingenio varie disti<ng>ui venas ductusque | |
| macularum quam maxime vendibili ratione spectantium, | |
| quondamque tantae magnitudinis factas, ut equis regum | |
| in oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent. et | 195.1 |
| alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue | |
| Corsici in omni alio usu acrimonia abhorrentis. quae | |
| variae sunt, et ad unitatem excidere calliditati ingeniorum | |
| contingit, utqu<e e>aed<e>m nomen usitatum non habeant, | 5 |
| physis appellant velut ipsius naturae admirationem in iis | |
| venditantes. | |
| Cum finis nominum non sit—quae persequi non | |
| equidem cogito, innumera et Graeca vanitate—, indicatis | |
| nobilibus gemmis, immo vero etiam plebeis, rariorum | 10 |
| genera digna dictu distinxisse satis erit. illud modo me- | |
| minisse conveniet, increscentibus varie maculis atque ver- | |
| rucis linearumque interveniente multiplici ductu et colore | |
| saepius mutari nomina in eadem plerumque materia. |