| Peloponnesus, Apia antea appellata et Pelasgia, | 4.9.1 |
| paeninsula haut ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo | |
| maria Aegaeum et Ionium, platani folio similis propter | |
| angulosos recessus, circuitu DLXIII p. colligit auctore | |
| Isidoro; eadem per sinus paene tantundem adicit. an- | 5 |
| gustiae, unde procedit, Isthmos appellatur. in eo loco | |
| inrumpentia e diverso quae dicta sunt maria a septen- | |
| trione et exortu eius omnem ibi latitudinem vorant, donec | |
| contrario incursu tantorum aequorum V milium passuum | |
| intervallo exesis utrimque lateribus angusta cervice Pelo- | 10 |
| ponnesum contineat Hellas. Corinthiacus hinc, illinc Saroni- | 10.1 |
| cus appellatur sinus; Lecheae hinc, Cenchreae illinc angustia- | |
| rum termini, longo et ancipiti navium ambitu quas magnitudo | |
| plaustris transvehi prohibet. quam ob causam perfodere | |
| navigabili alveo angustias eas temptavere Demetrius rex, | 5 |
| dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto, ut | |
| omnium exitu patuit, incepto. in medio hoc intervallo, quod | 11.1 |
| Isthmon appellavimus, adplicata colli habitatur colonia Corin- | |
| thus, antea Ep<h>yra dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis, | |
| e summa sua arce, quae vocatur Acrocorinthos, in qua | |
| fons Pirene, diversa duo maria prospectans. LXXXVIII p. | 5 |
| ad Corinthiacum sinum traiectus est Patras a Leucade. | |
| Patrae, colonia in longissimo promunturio Peloponnesi | |
| condita ex adverso Aetoliae et fluminis Eueni minus M p., | |
| ut dictum est, intervallo in ipsis faucibus, sinum Corin- | |
| thiacum LXXXV in longitudinem usque ad Isthmon trans- | 10 |
| mittunt. |