| Macedonia postea CL populorum, duobus | 4.33.1 |
| incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia | |
| antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum | |
| recedens post terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur | |
| a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia ac Pela- | 5 |
| gonia protegunt a Triballis. oppida Aegae, in quo sepe- | |
| liri mos reges, Beroea et in regione, quae Pieria appel- | |
| latur a nemore, Aegi<n>ium. in ora Heraclea, flumen Api- | 34.1 |
| las, oppida Py<d>na, <A>loros, amnis Haliacmon. intus Aloritae, | |
| Vallaei, Phylacaei, Cyrrestae, Tyrissaei, Pella colonia, op- | |
| pidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus | |
| ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias | 5 |
| fluit, Scydra, <E>ordaea, Mi<e>za, Gordyniae. mox in ora | 35.1 |
| Ichnae, fluvius Axius. ad hunc finem Dardani, Treres, | |
| Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gen- | |
| tes Para<xi>aei, Eordenses, Almopi, Pelagones, Mygdones. | |
| montes Rhodope, Scopius, Orbelus. dein praeiacente gre- | 5 |
| mio terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses, Do- | |
| beri, <A>estrienses, Allantenses, Audaristenses, Morylli, Gar- | |
| resci, Lyncestae, Othryonei et liberi <A>mantini atque | |
| Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Sco- | |
| tusaei liberi, Heraclea Sintica, Tymphaei, Toronaei. | 10 |