Macedonia postea CL populorum, duobus 4.33.1
incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia
antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum
recedens post terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur
a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia ac Pela- 5
gonia protegunt a Triballis. oppida Aegae, in quo sepe-
liri mos reges, Beroea et in regione, quae Pieria appel-
latur a nemore, Aegi<n>ium. in ora Heraclea, flumen Api- 34.1
las, oppida Py<d>na, <A>loros, amnis Haliacmon. intus Aloritae,
Vallaei, Phylacaei, Cyrrestae, Tyrissaei, Pella colonia, op-
pidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus
ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias 5
fluit, Scydra, <E>ordaea, Mi<e>za, Gordyniae. mox in ora 35.1
Ichnae, fluvius Axius. ad hunc finem Dardani, Treres,
Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gen-
tes Para<xi>aei, Eordenses, Almopi, Pelagones, Mygdones.
montes Rhodope, Scopius, Orbelus. dein praeiacente gre- 5
mio terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses, Do-
beri, <A>estrienses, Allantenses, Audaristenses, Morylli, Gar-
resci, Lyncestae, Othryonei et liberi <A>mantini atque
Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Sco-
tusaei liberi, Heraclea Sintica, Tymphaei, Toronaei. 10