| Tertius Europae sinus ad hunc modum clauditur. | 4.50.1 |
| montes extra praedictos Thraciae Edonus, Gygemeros, | |
| Meritus, Melamphyllos. flumina in Hebrum cadentia Bar- | |
| gus, Syrmus. Macedoniae, Thraciae, Hellesponti longitudo est | |
| supra dicta; quidam DCCXX faciunt. latitudo CCCLXXXIIII | 5 |
| est. Aegaeo mari nomen dedit scopulus inter Ten<ed>um | 51.1 |
| et Chium verius quam insula, Aex nomine a specie caprae, | |
| quae ita Graecis appellatur, repente e medio mari exiliens. | |
| cernunt eum ab dextera parte An<tan>drum navigantes ab | |
| Achaia, dirum ac pestiferum. Aegaei pars Myrtoo datur. | 5 |
| appellatur ab insula parva, quae cernitur Macedoniam a | |
| Ger<a>esto petentibus haut procul Euboeae Carysto. Ro- | |
| mani omnia haec maria duobus nominibus appellant, Ma- | |
| cedonicum quacumque Macedoniam aut Thraciam attingit, | |
| Graeciense qua Graeciam adluit. nam Graeci et Ionium | 10 |
| dividunt in Siculum ac Creticum ab insulis, item Icarium, | |
| quod est inter Samum et Myconum. cetera nomina sinus | |
| dedere quod diximus. |