| Et hactenus quidem Cycladas servant, ceteras | 4.68.1 |
| quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Ph<a>cusa, | |
| <Ni>casia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. | |
| Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longi- | |
| tudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea | 5 |
| vocitata Doliche et Macris et Ic<h>thyusa. sita est ab exortu | |
| solstitiali Deli L eademque a Samo XXXV, inter Euboeam | |
| et Andrum X passuum freto, ab ea Geraestum CXII D | |
| passuum. nec deinde servari potest ordo; acervatim ergo | 69.1 |
| ponentur reliquae. Scyros, Ios a Naxo XVIII, Homeri se- | |
| pulchro veneranda, longitudine XXII, antea Phoenice appel- | |
| lata, Odia, Oletandros. Gyara cum oppido, circuitu XV p., | |
| abest ab Andro LXII, ab ea Syrnos LXXX, Cynet<h>us, Telos | 5 |
| unguento nobilis, a Callimacho Agathusa appellata, Do- | |
| n<u>sa, Patmus circuitu XXX, C<o>rass<i>ae, Lebinthus, Gyrus, | 70.1 |
| Cinara, Sicinus quae antea Oeno<e>, Herac<l>ia quae Onus, | |
| Casos quae Astrabe, Cimolos quae Echinusa, Melos cum | |
| oppido, quam Aristides Mimblida appellat, Aristoteles | |
| Zephyriam, Callimachus Mimallida, Heraclides Siphin | 5 |
| et Acyta<n>; haec insularum rotundissima est. Buport<hmos>, | |
| Machia, Hypere, quondam Patage, ut alii, Platage, nunc | |
| Amorgos, Polyaegas, Sapyle, Thera, cum primum emersit, | |
| Calliste dicta. ex ea avolsa postea Therasia, atque inter | |
| duas enata mox Automate, eadem Hiera, et in nostro aevo | 10 |
| T<h>ia iuxta easdem enata. distat Ios a Thera XXV p. | |
| secuntur Lea, Ascania, Anaphe, Hippuris. Astypal<a>ea, li- | 71.1 |
| berae civitatis, circuitus LXXXVIII, abest a <Cad>isto Cretae | |
| CXXV, ab ea Platea LX, unde Caminia XXXVIII, Azibin- | |
| tha, Lamse, Atragia, Pharmacusa, Thetaedia, Chalcia, Calym- | |
| na, in qua oppidum, Coos, Eulimna, a qua Carpathum, | 5 |
| quae nomen Carpathio mari dedit, XXV. inde Rhodum | |
| Africo vento L, a Carpatho Casum VII, a Caso Samonium, | |
| Cretae promunturium, XXX. in Euripo autem Euboico | |
| primo fere introitu Petaliae IIII insulae et in exitu Ata- | |
| lante. Cyclades et Sporades ab oriente litoribus Icariis | 10 |
| Asiae, ab occidente Myrtois Atticae, a septentrione Aegaeo | |
| mari, a meridie Cretico et Carpathio inclusae per DCC | |
| in longitudinem et per CC in latitudinem iacent. |