Et hactenus quidem Cycladas servant, ceteras 4.68.1
quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Ph<a>cusa,
<Ni>casia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p.
Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longi-
tudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea 5
vocitata Doliche et Macris et Ic<h>thyusa. sita est ab exortu
solstitiali Deli L eademque a Samo XXXV, inter Euboeam
et Andrum X passuum freto, ab ea Geraestum CXII D
passuum. nec deinde servari potest ordo; acervatim ergo 69.1
ponentur reliquae. Scyros, Ios a Naxo XVIII, Homeri se-
pulchro veneranda, longitudine XXII, antea Phoenice appel-
lata, Odia, Oletandros. Gyara cum oppido, circuitu XV p.,
abest ab Andro LXII, ab ea Syrnos LXXX, Cynet<h>us, Telos 5
unguento nobilis, a Callimacho Agathusa appellata, Do-
n<u>sa, Patmus circuitu XXX, C<o>rass<i>ae, Lebinthus, Gyrus, 70.1
Cinara, Sicinus quae antea Oeno<e>, Herac<l>ia quae Onus,
Casos quae Astrabe, Cimolos quae Echinusa, Melos cum
oppido, quam Aristides Mimblida appellat, Aristoteles
Zephyriam, Callimachus Mimallida, Heraclides Siphin 5
et Acyta<n>; haec insularum rotundissima est. Buport<hmos>,
Machia, Hypere, quondam Patage, ut alii, Platage, nunc
Amorgos, Polyaegas, Sapyle, Thera, cum primum emersit,
Calliste dicta. ex ea avolsa postea Therasia, atque inter
duas enata mox Automate, eadem Hiera, et in nostro aevo 10
T<h>ia iuxta easdem enata. distat Ios a Thera XXV p.
secuntur Lea, Ascania, Anaphe, Hippuris. Astypal<a>ea, li- 71.1
berae civitatis, circuitus LXXXVIII, abest a <Cad>isto Cretae
CXXV, ab ea Platea LX, unde Caminia XXXVIII, Azibin-
tha, Lamse, Atragia, Pharmacusa, Thetaedia, Chalcia, Calym-
na, in qua oppidum, Coos, Eulimna, a qua Carpathum, 5
quae nomen Carpathio mari dedit, XXV. inde Rhodum
Africo vento L, a Carpatho Casum VII, a Caso Samonium,
Cretae promunturium, XXX. in Euripo autem Euboico
primo fere introitu Petaliae IIII insulae et in exitu Ata-
lante. Cyclades et Sporades ab oriente litoribus Icariis 10
Asiae, ab occidente Myrtois Atticae, a septentrione Aegaeo
mari, a meridie Cretico et Carpathio inclusae per DCC
in longitudinem et per CC in latitudinem iacent.