| Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum | 4.80.1 |
| sunt gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias | |
| Getae, Daci Romanis dicti, alias Sarmatae, Graecis Sauro- | |
| matae, eorumque <H>amaxobii aut Aorsi, alias Scythae de- | |
| generes et a servis orti aut Trogodytae, mox Alani et | 5 |
| Rhoxolani; superiora autem inter Danuvium et H<e>rcynium | |
| saltum usque ad Pannonica hiberna Carnunti Germanorum- | |
| que ibi confinium, campos et plana Iazyges Sarmatae, | |
| montes vero et saltus pulsi ab iis Daci ad Pathissum am- | |
| nem, a Maro, sive Duria est a Suebis regnoque Vanniano | 81.1 |
| dirimens eos, aversa Basternae tenent aliique inde Ger- | |
| mani. Agrippa totum eum tractum ab Histro ad ocea- | |
| num bis ad decies cent<en>um milium passuum in longitu- | |
| dinem, quattuor milibus minus CCCC in latitudinem, ad | 5 |
| flumen Vist<l>am a desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum | |
| nomen usquequaque transi<i>t in Sarmatas atque Germanos. | |
| nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi | |
| gentium harum, ignoti prope ceteris mortalibus, degunt. |