Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum
|
4.80.1
|
sunt gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias
|
|
Getae, Daci Romanis dicti, alias Sarmatae, Graecis Sauro-
|
|
matae, eorumque <H>amaxobii aut Aorsi, alias Scythae de-
|
|
generes et a servis orti aut Trogodytae, mox Alani et
|
5
|
Rhoxolani; superiora autem inter Danuvium et H<e>rcynium
|
|
saltum usque ad Pannonica hiberna Carnunti Germanorum-
|
|
que ibi confinium, campos et plana Iazyges Sarmatae,
|
|
montes vero et saltus pulsi ab iis Daci ad Pathissum am-
|
|
nem, a Maro, sive Duria est a Suebis regnoque Vanniano
|
81.1
|
dirimens eos, aversa Basternae tenent aliique inde Ger-
|
|
mani. Agrippa totum eum tractum ab Histro ad ocea-
|
|
num bis ad decies cent<en>um milium passuum in longitu-
|
|
dinem, quattuor milibus minus CCCC in latitudinem, ad
|
5
|
flumen Vist<l>am a desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum
|
|
nomen usquequaque transi<i>t in Sarmatas atque Germanos.
|
|
nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi
|
|
gentium harum, ignoti prope ceteris mortalibus, degunt.
|
|