| Gallia omnis Comata uno nomine appellata | 4.105.1 |
| in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime dis- | |
| tincta. a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garun- | |
| nam Celtica eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenaei | |
| montis excursum Aquitanica, Aremorica antea dicta. uni- | 5 |
| versam oram <³⁰XVII>³⁰ L Agrippa, Galliarum inter Rhenum | |
| et Pyrenaeum atque oceanum ac montes Cebennam et Iu- | |
| res, quibus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem | |
| CCCCXX, latitudinem CCCXVIII computavit. a Scaldi in- | 106.1 |
| colunt [texero] Texuandri pluribus nominibus, dein Menapi, | |
| Morini ora Marsacis iuncti pago qui <G>es<o>riacus vocatur, | |
| Britanni, Ambiani, Bellovaci, Bassi. introrsus Catoslugi, | |
| Atrebates, Nervi liberi, Veromandui, Suaeuconi, Suessiones | 5 |
| liberi, Vlmanectes liberi, Tungri, Sunuci, Frisiavones, Bae- | |
| tasi, Leuci liberi, Treveri liberi antea et Lingones foe- | |
| derati, Remi foederati, Mediomatrici, Sequani, Raurici, | |
| Helveti, coloniae Equestris et Raurica. Rhenum autem | |
| accolentes Germaniae gentium in eadem provincia Nemetes, | 10 |
| Triboci, Vangiones, in Vbi<s> colonia Agrippinensis, Guberni, | |
| Batavi et quos in insulis diximus Rheni. |